Latin
11.3.30 to 11.3.32
Augustine, Contra Faustum 11.3.30-32
Unproofread scanNot analysed yet
quo autem corpore ueniunt? hic tamen consequenter tamquam digito ostendit, unde loqueretur, et subiecit dicens: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem. haec ergo cum iste neget cumque ipsum deum, de quo Paulus dicit: inmortali, incorruptibili, soli deo honor et gloria amen, iste corruptibilem praedicet, quandoquidem substantiam eius atque naturam et totam timuisse, ne a tenebrarum gente corrumperetur et ut ceterae consuleretur, ex parte corruptam detestanda et abominanda eorum fabula somniat: quid est, quod etiam in hoc conatur fallere inperitos et in diuinis scripturis minus eruditos, ut interrogatus, utrum accipiat apostolum Paulum, respondeat: maxime, et inueniatur „minime* ?