Latin
11.7.11 to 11.7.23
Augustine, Contra Faustum 11.7.11-23
Unproofread scanNot analysed yet
illud enim dictum est secundum ipsam substantiam: quae etiam tunc erit, quia ipsa mutabitur; hoc autem dictum est secundum carnalem corruptionis qualitatem: quae tunc iam non erit, quia mutata caro non corrumpetur. noueramus ergo Christum secundum carnem, id est secundum carnis mortalitatem, antequam resurgeret; sed nunc iam non nouimus, quia, sicut idem dicit apostolus, Christus resurgens a mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur. Nam si te ad uerborum proprietatem teneas, mentitus est, quod ait: noueramus Christum secundum carnem, si Christus numquam fuit secundum carnem; nemo enim nouerat, quod non erat. non autem dixit: putabamus Christum secundum carnem, sed noueramus. uerumtamen ut uerbo non premam, ne quis adfirmet per abusionem locutum apostolum, ut pro eo, quod est "putabamus" diceret "noueramus," illud miror non adtendere homines caecos, uel potius non miror non uidere caecos, quia, si Christus ideo non habuit carnem, quia dixit apostolus nunc iam non se nosse Christum secundum carnem, nec illi habuerunt carnem, de quibus in eodem loco dicit: itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem. neque enim de solo Christo id uolens intellegi posset dicere: neminem nouimus secundum carnem, sed quia illorum secum uitam futuram tamquam praesentem meditabatur, qui resurgentes commutabuntur: amodo, inquit, neminem nouimus secundum carnem, id est: tam certam spem tenemus futurae nostrae incorruptionis et inmortalitatis, ut amodo iam in ipsa notitia gaudeamus. unde alio loco dicit: si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. nondum utique resurreximus sicut Christus, sed tamen secundum spem, quae nobis in illo est, iam nos cum illo resurrexisse testatus est. unde etiam dicit: secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis.