Latin
Book 12
Augustine, Contra Faustum 12.17
Unproofread scanNot analysed yet
Quod post septem dies, v ex quo ingressus est Noe in arcam, factum est diluuium: quia spe futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur. quod praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluuio consumpta est: quia praeter ecclesiae societatem aqua baptismi quamuis eadem sit, non solum non ualet ad salutem, sed ualet potius ad perniciem. quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit: quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis legis admittitur, per uniuersum orbem terrarum, qui quattuor partibus continetur —decem quippe quater ducta quadraginta fiunt —siue ille reatus, quod ad dies pertinet, ex rerum prosperitate siue, quod ad noctes ex rerum aduersitate contractus sit, sacramento baptismi caelestis abluitur.