Latin
12.24.1 to 12.24.19
Augustine, Contra Faustum 12.24.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Quem non autem excitet, quem non uel informet uel confirmet in fide, quod ita benedicuntur duo illi, qui nuditatem patris honorauerunt quamuis auersi, uelut quibus factum sceleratae uineae displicuerit? benedictus, inquit, dominus deus Sem. quamquam enim sit deus omnium gentium, quo- . dam modo tamen proprio uocabulo et in ipsis iam gentibus dicitur deus Israhel. et unde hoc factum est nisi ex benedictione Iapheth? in populo enim gentium totum orbem terrarum occupauit ecclesia. hoc, prorsus hoc praenuntiabatur, cum diceretur: latificet deus Iapheth et habitet in domibus Sem. uidete, Manichaei, uidete; ecce in conspectu uestro est orbis terrarum: hoc stupetis, hoc doletis in populis nostris, quia latificat deus Iapheth. uidete, si non habitat in domibus Sem, id est in ecclesiis, quas filii prophetarum apostoli construxerunt. audite, quid dicat Paulus iam fidelibus gentibus: qui eratis, inquit, illo in tempore sine Christo, alienati a societate Israhel et peregrini testamentorum et promissionis spem non habentes et sine deo in hoc mundo. per haec uerba ostenditur,. quod nondum habitabat Iapheth in domibus Sem. sed paulo post quemadmodum concludat, aduertite. igitur iam, inquit, non estis peregrini et inquilini, sed estis ciues sanctorum et domestici dei superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu. ecce quomodo dilatatur Iapheth et habitat in domibus Sem. et tamen epistulas apostolorum, quibus haec omnia contestantur, tenetis, legitis, praedicatis. ubi et uos ipsos deputauerim, nisi in illa maledicta medietate, cui non est lapis angularis Christus? quia nec in illo pariete uos agnoscimus, qui ex circumcisione credidit in Christum, unde erant et apostoli, nec in isto, qui est ex praeputio, unde sunt omnes ex ceteris gentibus in eandem unitatem fidei tamquam in pacem anguli concurrentes.