# Contra Faustum 12.42.1-22

Augustine, Contra Faustum, 12.42.1 to 12.42.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/12.42.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/12.42.1

Uellem scire, immo melius nescierim, qua caecitate . animi legerit Faustus, ubi uocauit Iacob filios suos et dixit: congregamini, ut nuntiem uobis, quae occursura sunt uobis in nouissimis diebus: congregamini et audite. filii Iacob: audite, Israhel, patrem uestrum. hic certe nemo dubitat prophetantis personam esse dilucidatam. audiamus ergo, quid dicat filio suo Iudae, de cuius tribu Christus. uenit ex semine Dauid secundum carnem. sicut apostolica doctrina testatur. Iuda, inquit, te laudent fratres tui; manus tuae super dorsa inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. catulus leonis Iuda, de germinatione filius meus, ascendisti recumbens, dormisti ut leo et ut catulus leonis, quis suscitabit eum? non deerit princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniant quae reposita sunt ei; et ipse expectatio gentium alligans ad uineam pullum suum et cilicio pullum asinae; lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum suum; fulgentes oculi eius a uino et dentes candidiores lacte. falsa sint ista. obscura sint ista, si non in Christo euidentissima luce claruerunt, si non eum laudant fratres eius apostoli et omnes coheredes eius, non suam gloriam quaerentes, sed ipsius; si non sunt manus eius super dorsa inimicorum eius; si non deprimuntur atque curuantur ad terram crescentibus populis christianis, quicumque illi adhuc aduersantur; si non eum adorauerunt filii Iacob in reliquiis, quae per electionem gratiae saluae factae sunt; si non ipse catulus est leonis, quoniam nascendo paruulus factus est — propter hoc additum: de germinatione filius meus. causa quippe reddita est, quare catulus, in cuius laude alibi scriptum est: catulus leonis fortior iumentis, hoc est etiam paruulus fortior maioribus si non ascendit in cruce recumbens, cum inclinato capite reddidit spiritum; si non dormiuit ut leo, quia et in ipsa morte non est uictus, sed uicit, et ut catulus leonis - inde enim mortuus unde et natus — si non ille eum suscitauit a mortuis, quem nemo hominum uidit nec uidere potest — eo enim, quod dictum est: quis suscitabit eum?

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
