# Contra Faustum 12.42.23-43

Augustine, Contra Faustum, 12.42.23 to 12.42.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/12.42.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/12.42.23

satis expressa est tamquam ignoti significatio — si defuit princeps ex Iuda et dux ex femoribus eius. donec uenirent oportuno tempore, quae promissa tamquam reposita fuerant. sunt enim litterae certissimae historiae ipsorum quoque Iudaeorum, quibus ostenditur primum alienigenam Herodem regem fuisse in gente Iudaeorum, quo tempore natus Christus est. ita non defuit rex de semine Iuda, donec uenirent, quae reposita erant illi. sed quia non solis Iudaeis fidelibus profuit, quod promissum est, uide. quid sequatur: et ipse expectatio gentium; ipse alligauit ad uineam pullum suum, id est populum suum in cilicio praedicans et clamans: agite paenitentiam; adpropinquauit enim regnum caelorum. populum autem gentium illi subditum cognoscimus pullo asinae conparatum, in quo etiam sedit ducens eum in Hierusalem, id est in uisionem pacis, docens mansuetos uias suas. si non lauat in uino stolam suam: ipsa est enim gloriosa ecclesia. quam sibi exhibet non habentem maculam aut rugam; cui dicitur etiam per Esaiam: si fuerint peccata uestra sicut phoenicium. tamquam niuem dealbabo. unde nisi de dimissis peccatis ? in quo ergo uino nisi illo, de quo dicitur, quod pro multis effundetur in remissionem pecca- , torum? ipse est enim botrus ille, qui pependit in ligno. propterea et hic uide, quid adiungat: et in sanguine uuae amictum suum. iam uero fulgere oculos eius a uino, illa in corpore eius membra cognoscunt, quibus donatum est sancta quadam ebrietate alienatae mentis ab infra labentibus temporalibus aeternam lucem sapientiae contueri. unde quiddam paulo ante commemorauimus dicente Paulo: siue enim mente excessimus, deo. hi sunt fulgentes oculi a uino. sed tamen quia sequitur: siue temperantes sumus, uobis, nec paruuli relinquuntur adhuc lacte nutriendi, quia et hic sequitur: et dentes candidiores lacte.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
