Latin
13.16.1 to 13.16.20
Augustine, Contra Faustum 13.16.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
His et talibus. quae nunc breuiter tangimus. tunc forte pro necessitate depellendi ueternosi erroris aliquanto latius disputatis et robore uberioris probationis adsertis ille gentilis, quem nobis catechizandum Faustus proposuit. si salutem suam peccatis suis praeponeret, profecto moueretur ad fidem: qua inbutus et in ecclesiae catholicae gremio fouendus conlocatus consequenter etiam moneretur, quos mores tenere deberet. neque perturbaretur eorum multitudine, in quibus ea non inueniret, quae obseruare iuberetur. quamuis cum eo corporaliter congregarentur in ecclesiam et eadem sacramenta perciperent. sciret cum paucis hereditatem dei. cum multis autem signacula eius participanda: cum paucis communicare sanctitatem uitae et donum caritatis diffusae in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ad quem fontem interiorem nullus alienus accedit; cum multis autem sanctitatem sacramenti, quod qui manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit: qui autem manducare contemnit, non habebit in se uitam et ideo non perueniet ad uitam aeternam. eosdemque paucos in conparatione multitudinis malorum paucos dici; esse autem per se ipsos consideratos in magno numero, diffusos toto orbe terrarum. crescentes inter zizania et cum palea usque ad diem messis et uentilationis. hoc in euangelio dictum est, hoc a prophetis ante praedictum. ante enim praedictum est: sicut lilium in medio spinarum. ita proxima mea in medio filiarum: ante praedictum est: inhabitaui cum tabernaculis Cedar; cum his, qui oderant pacem, eram pacificus: ante praedictum est: signa in fronte eos. qui gemunt et maerent ob iniquitates populi mei. quae fiunt in medio eorum. itaque iste gentilis, qu-em tali adloquio firmaremus, iam factus ciuis sanctorum et domesticus dei nec iam alienus ab Israhel, sed uerus Israhelita, in quo dolus non esset. disceret etiam ista uerba ex corde simplici dicere quae subsequenter contexit idem ipse Hieremias: patientia Israhel, domine;