# Contra Faustum 13.16.21-42

Augustine, Contra Faustum, 13.16.21 to 13.16.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/13.16.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/13.16.21

uniuersi, qui te dereliquerunt, terreantur. cum enim de perdice dixisset, quae clamat et congregat, quae non peperit, commendauit excellentiam ciuitatis super montem positae, quae abscondi non potest, ut ab ecclesia catholica haereticum hominem non separaret dicens: sedes autem gloriae exaltata est. sanctificatio nostra. deinde, quasi ueniret in mentem: quid ergo facimus de tam multis malis, qui tanto amplius ubique permixti sunt, quanto excellentior est Christi gloria in unitate omnium gentium ? subiecit statim: patientia Israhel, domine. patienter enim ferendum est, quod ait: sinite utraque crescere usque ad messem nec inpatientia tolerandi malos relinquantur boni. qui proprie sunt corpus Christi, et ideo cum ipsi relinquuntur. ille relinquitur. unde subiecit atque addidit: uniuersi, qui te derelinquunt, terreantur; confundantur qui recesserunt in terram. terra est enim homo de se praesumens atque alios. ut de ipso praesumatur, inducens, et ideo sequitur: euertentur. quoniam dereliquerunt fontem uitae, dominum. quid enim aliud clamat perdix, nisi apud se esse et a se dari fontem uitae, ad quem congregati recedunt a Christo Christi promissione decepti, cuius nomine iam tenebantur inbuti? non enim quos peperit, congregat, sed ut congreget. quos non peperit, dicit: salus, quam Christus promisit, apud me est; ego dabo. sed uide. iste quid dicat: sana me, domine, et sanabor; saluum me fac, et saluus ero. unde apostolus dicit: nemo glorietur in homine, et iste subiungit: quoniam gloriatio mea tu es. his modis nos instruimus hominem ex apostolica propheticaque doctrina, ut aedificetur super fundamenta apostolorum et prophetarum.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
