Latin
Book 13
Augustine, Contra Faustum 13.4
Unproofread scanNot analysed yet
Manichaeus enim uester non fuit propheta uenturi Christi: apostolum quippe eius se dicit inpudentissima quidem fallacia; nam constat non solum post Tertullianum, uerum etiam post Cyprianum hanc haeresim exortam. omnes tamen eius epistulae ita exordiuntur: Manichaeus apostolus Iesu Christi. huic uos de Christo quare credidistis? quemnam testem uobis sui apostolatus adduxit? nomenque ipsum Christi, quod non scimus nisi in regno Iudaeorum in sacerdotibus et regibus institutum. ut non solum ille aut ille homo, sed uniuersa ipsa gens totumque regnum propheta fieret Christi christianique regni. cur iste inuasit, cur usurpauit. qui prophetis Hebraeis uos -uetat credere, ut uos falsi Christi fallaces discipulos falsus et fallax apostolus faciat? postremo ne diceretur ei "mentiris," protulerit uobis aliquos et prophetas secundum adsertionem suam Christum praenuntiantes. quid facietis ei. qualem Faustus catechizandum sub exemplo proposuit, qui neque ipsis neque illi credere uoluerit? an apostolos nostros pro se testes uocabit? non, opinor, homines producet. sed libros aperiet: quos non pro se. sed contra se apertos reperiet. ibi enim Christum natum ex Maria uirgine. ibi filium dei factum ex semine Dauid secundum carnem legimus et docemus. quod si eos infalsatos dixerit, ipse testium suorum fidem obpugnabit; si autem alios, quos dicat apostolorum nostrorum. codices protulerit, quomodo eis ipse auctoritatem dabit, quam per ecclesias Christi ab ipsis apostolis constitutas non accepit. ut inde ad posteros firmata commendatione transcurreret ? quomodo ille, cui non credo, profert mihi scripturas. quibus de illo credam. et eis ipse conatur dare auctoritatem, cum ego ipsi non credam?