Latin
14.12.1 to 14.12.22
Augustine, Contra Faustum 14.12.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Non ergo conuiciatur Moyses soli et lunae, cum eos uetat adorari. sed eos laudat tamquam creaturam caelestem, deum autem laudat tamquam creatorem caelestium et terrestrium nec uult offendi deum, cum illi pro illo adorantur, qui propter illum et ex illo laudantur. At quam sibi Faustus argute reprehendere uisus est. quod etiam maledictum uocat Moyses, qui solem adorauerit ac lunam. si ergo, inquit, sub gentili positus rege solem cogar adorare et, cum restitero maledictum hoc metuens, iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum, quod aduersus eum deprompsit. qui pendet in ligno. uos quidem nullus rex gentilis cogit adorare solem. quod nec ipse sol cogeret, si in terra regnaret, quia nec nunc a uobis hoc uult fieri; sed sicut creator ipse inpios blasphematores suos usque ad iudicium sustinet, sic et ipsa caelestia tolerant uanos adoratores suos usque ad iudicium creatoris sui. tamen mementote christianum regem non posse cogere, ut sol adoretur. de gentili enim rege exemplum Faustus proposuit sciens profecto ad gentiles pertinere, quod facitis, cum solem adoratis. non est hoc ergo christianum; sed ubique iam . perdix nomen Christi ponit, ut congreget, quae non peperit. uidete tamen. quam facile respondeat ueritas et sana doctrina quam facile disrumpat hunc uestrae quaestionis tamquam ineuitabilem et bicipitem laqueum. ecce faciamus aliquem armatum regia potestate comminari homini christiano, ut si solem adorare noluerit, suspendatur in ligno. si declinauero, inquis, maledictum, quod lex prompsit in solis adoratorem, incidam in illud, quod eadem lex prompsit in eum, qui pependerit in ligno. ita uero turbaberis; sed tu. immo nec tu, qui et nullo cogente adoras solem. at uero christianus aedificatus supra fundamentum apostolorum et prophetarum adtendit singulas causas et singula maledicta, uidet unum pertinere ad corpus mortale, quod ligno suspenditur, alterum ad animum, quo sol adoratur.