# Contra Faustum 15.1.17-27

Augustine, Contra Faustum, 15.1.17 to 15.1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/15.1.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/15.1.17

sed uos quidem pergite agere, ut coepistis, rudem pannum ueteri uestimento committite, nonum uinum ueternosis utribus credite, duobus maritis nulli placituri seruite, christianam denique fidem Hippocentaurum facite, nec equum perfectum nec hominem: nobis soli Christo seruire permittite, eius tantum inmortali dote contentis et imitantibus apostolum, qui dicit: sufficientia nostra ex deo est, qui nos idoneos probauit ministros noui testamenti. Hebraeorum dei et nostra admodum di- * uersa condicio est, quia nec ipse, quae promittit, inplere potest et nos ea fastidimus accipere. superbos nos aduersus blanditias eius Christi liberalitas fecit. ac ne incongrue me haec conparasse existimes, Paulus in nos hanc coniugalis disciplinae similitudinem prior contulit dicens: quae sub uiro est mulier uiuente, uiro alligata est lege uiri; si autem mortuus fuerit uir eius, soluta est a lege uiri. ergo uiuente uiro uocabitur, inquit, adultera, si iuncta fuerit alteri uiro; quodsi mortuus fuerit uir eius, non erit adultera alii coniuncta, per haec ostendens spiritu moechari eos, qui non ante repudiantes et in mortuis quodam modo ponentes legis auctorem tum demum se copulauerint Christo. quod dictum ad eos praecipue spectat, qui crediderint ex Iudaeis, uidelicet ut ipsi sint primae superstitionis obliti. nobis uero in hoc quid opus est uel praecepto, quibus ex gentilitate conuersis ad Christum Hebraeorum deus non mortuus debet uideri, sed nec natus? sane Iudaeo, si credat, Adoneus debet uideri defunctus, gentili uero idolum, et unicuique quod est ueneratus ante cognitum Christum. nam si post idolatriae diuortia Hebraeorum quis deum et Christum pariter colat, nihil ille quidem detriti pudoris a femina discrepauit, quae post unius mariti obitum duobus nupserit.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
