# Contra Faustum 15.4.1-17

Augustine, Contra Faustum, 15.4.1 to 15.4.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/15.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/15.4.1

Non autem, sicut illi desipiunt, ad alienum deum seducta es, promittentem saturitatem uentris et terram Chananaeorum. intellegis quippe in ipsis etiam promissionibus te iam tunc figuratam et prophetatam praescientiam parturisse sanctorum. nec lapideo diptychio miserabili dicacitate reprehenso mouearis, quia non habes lapideum cor, quod illae tabulae in populo priore significabant. es enim epistula apostolorum scripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. ad quae uerba illi uani gaudent putantes apostolum reprehendisse dispensationem illi tempori congruam ueteris testamenti, non intellegentes hoc eum ex propheta dixisse. haec enim uerba. quae inperite amplectuntur, longe antequam per apostolos dicerentur et inplerentur, a prophetis, quos respuunt, praenuntiata sunt. propheta enim dixerat: auferam eis cor lapideum et dabo eis cor carneum. uideant, si non hoc est: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. nam neque ibi quod dictum est cor carneum, neque hic tabulae carnales hoc uolunt, ut carnaliter sapiamus. sed quia in conparatione lapidis, qui sine sensu est, caro sentit, per lapidis insensualitatem significatum est cor non intellegens et per carnis sensualitatem significatum est cor intellegens. tu potius istos inride, qui dicunt et terram et ligna et lapides habere sensum et intellegentiore uita uiuere, carnes autem stolidiore et obtunsiore. unde non a ueritate, sed a sua uanitate coguntur fateri mundius esse legem conscriptam in tabulis lapideis quam suum thesaurum in pellibus morticinis. an forte quia in fabella sua etiam lapides dicunt ossa esse principum, non eis dubitant coria praeponere agnorum? nempe ergo illa testamenti arca mundius tegebat lapideas tabulas quam caprina pellis codicem istorum. haec tu misericorditer inride, ut eis inridenda et fugienda commendes; nam in illo diptychio lapideo, iam tu non corde lapideo intellegis, quid duro illi populo congruebat?

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
