# Contra Faustum 15.4.18-44

Augustine, Contra Faustum, 15.4.18 to 15.4.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/15.4.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/15.4.18

et in eo tamen agnoscis petram, ipsum sponsum tuum, illum, quem Petrus loquitur: lapidem uiuum ab hominibus reprobatum. a deo autem electum et honorificatum. illis ergo erat lapis offensionis et petra scandali; tibi autem lapis. quem reprobauerunt aedificantes, factus est in capite anguli. quod totum idem Petrus apostolus explicat et totum a prophetis, a quibus isti damnati alienantur, praedictum esse commemorat. lege sane etiam illud diptychium; ne timeas. plane sponsi tui est. aliis lapis ille significauit duram stoliditatem. tibi autem firmam stabilitatem. digito dei scriptae sunt tabulae illae; digito dei sponsus tuus eiecit daemonia; digito dei expelle tu doctrinas daemoniorum mendaciloquorum cauteriantium conscientiam. ex hoc diptychio repellis adulterum, qui se paracletum dicit, ut sancto nomine te seducat. quinquagesimo enim die post pascha datae sunt illae tabulae; et quinquagesimo die post passionem sponsi tui, quam pascha illud praefigurabat, datus est digitus dei, spiritus sanctus promissus paracletus. noli ergo formidare diptychium, quo tibi scripta olim, quae nunc agnosceres, mittebantur; tantum noli esse sub lege, ne illam timore non inpleas, sed sub gratia, ut sit in te plenitudo legis caritas. non enim aliud diptychium recensebat sponsi tui amicus, cum diceret: nam non adulterabis, non homicidium facies. non concupisces et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. dilectio proximi malum non operatur. plenitudo autem legis est caritas. ibi enim sunt duo illa praecepta, dilectionis dei et dilectionis proximi, singulis tabulis explicata. hoc ergo diptychium ille praemisit, qui tibi haec duo praecepta ueniens commendauit, in quibus tota lex pendet et prophetae. in primo praecepto est castitas nuptiarum tuarum, in secundo unitas membrorum tuorum: illo amplecteris diuinitatem, isto congregas societatem. quae duo praecepta ipsa sunt decem: tria pertinent ad deum et septem ad proximum.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
