# Contra Faustum 15.6.28-32

Augustine, Contra Faustum, 15.6.28 to 15.6.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/15.6.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/15.6.28

et maximum Atlantem mundum ferentem humeris, et eum genu flexo brachiis utrimque secus fulcientem? haec et alia mille portenta tu facie ad faciem uidisti, an haec tibi doctrina daemoniorum mendaciloquorum per ora deceptorum cantat et nescis? uae tibi, infelix! ecce, quibus phantasmatis constupraris, ecce, quas uanitates pro ueritate lambis et serpentinis poculis ebria de diptychio lapideo audes insultare matronali uerecundiae coniugis unici filii dei, quia illa iam non sub paedagogio legis, sed sub magisterio gratiae nec superba operibus nec fracta terroribus uiuit ex fide et spe et caritate, facta Israhel, in quo dolus non est, et audiens, quod ibi scriptum est: dominus deus tuus, deus unus est: quod tu non audiens in tam multos. fictos deos fornicationem tuam diffudisti.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
