# Contra Faustum 15.7.14-26

Augustine, Contra Faustum, 15.7.14 to 15.7.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/15.7.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/15.7.14

quo ablato mariti erunt turpiter amatores, meretrices uxores, thalami fornices, soceri lenones. ac per hoc etiam illud praeceptum, quod est: non occides, ex'eiusdem erroris peruersitate non seruas. dum enim times, ne dei tui membrum ligetur in carne, non das esurienti panem, hic formidans homicidium falsum, illic perpetras uerum. itaque si incurras in eum famelicum, qui mori possit, nisi cibum porrigendo subuenias? iam tu homicida teneberis aut lege dei, si non dederis, aut lege Manichaei, si dederis. quid? cetera decalogi praecepta quomodo seruabis ? an a furto abstineas, ut nescio quis panem seu quamlibet escam in suis uisceribus trucidandam deuoret potius quam tu, si possis, ei subripias atque ad officinam uentris electorum tuorum curras, ut furto tuo deus tuus nec in grauius incidat uinculum, et quo inciderat eruatur? porro si in eodem furto conprehendaris, nonne per ipsum deum tuum non te abstulisse iurabis? quid enim tibi facturus est talis deus, cui dicis: falsum iuraui per te, sf!d pro te, nisi uelles, ut exitium tibi inferrem, dum honorem deferrem ? ita et illud mandatum legis: ne falsum testimonium dicas propter membra dei tui sic contemnis, ut ea non solum testimonio, sed et iuramento falso de conpedibus liberes. iam uero quod sequitur: non concupisces uxorem proximi tui debet apud te inpleri, et hoc unum uideo, quod nulla tui erroris necessitate uiolare cogaris. sed si nefas est coniugem concupiscere alienam, considera, quid sit concupiscendum se proponere alienis, et recordare deos tuos formosos et deas formosas praebentes se ut ardenter concupiscantur, illi a feminis principibus tenebrarum et illae a masculis: quibus excitatis in fruendam libidinem et in suos amplexus inhianter aestuantibus eruant ab eis illum deum tuum ubique conpeditum et tanta suorum turpitudine, ut solui ualeat, indigentem.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
