# Contra Faustum 15.8.21-37

Augustine, Contra Faustum, 15.8.21 to 15.8.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/15.8.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/15.8.21

ita littera cum spiritu et lex cum gratia iam non eo modo littera et lex appellatur, sicut per se ipsam cum occidit abundante delicto. ita enim lex et uirtus peccati dicta est, cum auget eius noxiam delectationem per seueram prohibitionem. nec tamen etiam sic mala est; sed peccatum ut adpareat peccatum, per bonum operatum est mortem. ita multa quibusdam sunt noxia, quamuis non sint mala. nam et uos cum oculos doletis, etiam contra deum uestrum solem fenestras clauditis. haec igitur sponsa Christi, iam mortua legi, id est peccato, quod legis prohibitione fit abundantius, cum lex sine gratia iubet, non iuuat. tali ergo legi mortua, ut sit alterius, qui ex mortuis resurrexit, discernit ista sine legis iniuria, ne sacrilegium committat in eius auctorem: quod tu facis in eum, quem non intellegis auctorem boni, cum audias apostolum dicentem: itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. ecce auctor boni est, qui tibi uidetur unus ex principibus tenebrarum. adtende ueritatem, ferit tibi oculos. ecce Paulus apostolus dicit: lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. ecce, cuius auctor est, qui diptychium illud, quod stulta inrides, in magni sacramenti dispensatione praemisit. eadem quippe lex, quae per Moysen data est, gratia et ueritas per legum Christum facta est, cum accessit litterae spiritus, ut inciperet inpleri iustitia legis. quae non inpleta reos etiam praeuaricatione faciebat. neque enim alia lex est sancta et iusta et bona, et alia, per quam peccatum mortem operatur, cui mori nos oportet, ut simus alterius, qui ex mortuis resurrexit, sed eadem ipsa est. ecce, sequere, lege. sed peccatum, inquit, ut adpareat peccatum, per bonum mihi est operatum mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
