# Contra Faustum 16.24.18-35

Augustine, Contra Faustum, 16.24.18 to 16.24.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.24.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.24.18

Isaac et Iacob. unde et apostolus dicit: prouidens autem scriptura, quia ex fide iustificat gentes deus, praenuntiauit Abrahae dicens: in semine tuo benedicentur omnes gentes. ut illi scilicet in semine Abrahae benedicerentur, qui Abrahae fidem imitarentur. non igitur Christus Israhelitas a deo suo uolebat auertere, sed eos potius, quod ab illo auerterentur, arguebat. mandatorum autem aliquod eorum, quae per Moysen data sunt. infregisse dominum qui arbitratur, non mirum, si hoc putat, quod Iudaei; sed ideo errat, quia in hoc errauerunt et Iudaei. ubi autem Faustus conmemorat ipsum mandatum, quod dominum infregisse uult credi. ibi opus est. ut ostendamus, quomodo fallatur, sicut iam supra, ubi oportebat, ostendimus. nunc illud dico, quia, si aliquod illorum mandatorum dominus infregisset, non etiam de hoc ipso Iudaeos arguisset: quibus calumniantibus, quod discipuli eius inlotis manibus manducarent et ob hoc excederent non mandatum dei. sed traditiones seniorum, ait illis: utquid et uos egredimini mandatum dei, ut traditiones uestras statuatis? ipsumque dei mandatum conmemorat, quod per Moysen mandatum esse nouimus. secutus quippe ait: deus enim dixit: honora patrem et matrem et: qui maledixerit patri aut matri, morte morietur. uos autem dicitis: quicumque dixerit patri uel matri. munus, quod est ex me, tibi prosit, non honorauerit patrem suum; et inritum fecistis uerbum dei propter uestram traditionem. qua in re uidete, quam multa nos doceat et Iudaeos a deo suo se non auertere, et eius mandata non tantum se non infringere, uerum etiam illos, a quibus infringerentur, arguere, et non nisi deum per Moysen ista mandasse.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
