# Contra Faustum 16.29.1-23

Augustine, Contra Faustum, 16.29.1 to 16.29.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.29.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.29.1

Ceterum illud sabbatum, quod inperite atque inpie deridetis, nisi et ipsum inter prophetias. quae de Christo scriptae sunt, haberet intellectum, non ei Christus sic adtestaretur. qui cum propria uoluntate, sicut ipse in eius laude posuisti, pateretur ideoque tempora passionis et resurrectionis suae haberet in potestate, id egit, ut caro eius in sepultura sabbato requiesceret ab omnibus operibus suis, ut tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur octauus, etiam circumcisionem octaui diei ad se prophetandum pertinere declararet. quid enim significat circumcisio carnis? quid? nisi expoliationem mortalitatis. quam de carnali generatione portamus. propter hoc dicit apostolus: exuens se carnem principatus et potestates exemplauit fiducialiter, triumphans eos in semet ipso. quod enim dicit exuisse se carnem, eo loco carnem mortalitatem carnis intellegimus. secundum quam proprie corpus hoc caro nominatur. quae mortalitas proprie caro est appellata. quia in illa resurrectionis inmortalitate non erit. propterea scriptum est: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. de quibus uerbis soletis calumniari fidei nostrae, qua credimus huius corporis futuram resurrectionem, quae in ipso deo iam praecessit, dissimulantes ea, quae sequuntur; in quibus aperte apostolus quid dicat exponit. uolens enim ostendere, quid eo loco dixerit carnem, continuo subiecit: neque corruptio incorruptionem possidebit. hoc enim corpus, quod propter mortalitatem proprie caro nominatur, mutari dicit in resurrectione, ut iam non sit corruptibile atque mortale. quod ne putetur nostra suspicione dici, ipsa eius quae sequuntur uerba consulite. ecce, inquit, mysterium dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes inmutabimur, in atomo, in ictu oculi, in nouissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos inmutabimur; oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. ut ergo induatur inmortalitate, exuitur mortalitate. hoc est circumcisionis mysterium, quae octauo die fieri iussa est, et octauo die, id est dominica post sabbatum, iam in ueritate a domino inpleta.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
