# Contra Faustum 16.29.24-41

Augustine, Contra Faustum, 16.29.24 to 16.29.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.29.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.29.24

unde dicitur: exuens se carnem principatus et potestates exemplauit. per hanc enim mortalitatem nobis inuidae diabolicae potestates dominabantur; quas exemplasse dictus est, quia in se ipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto eius corpore, id est ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione conplebitur. haec est fides nostra. et quoniam, sicut testimonium propheticum Paulus conmemorat, iustus ex fide uiuit, haec est iustificatio nostra. mortuum quippe Christum et pagani credunt; resurrexisse autem Christum propria fides est christianorum. si enim confitearis, ait apostolus, in ore tuo, quia dominus est Iesus, et credideris in corde tuo, quia deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. quia'ergo ex ista resurrectionis fide iustificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est, quia mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. et quia ista resurrectio, quae credita nos iustificat, illa octaui diei circumcisione figurata est, propterea de ipso Abraham, cui primum tradita est, dicit apostolus: et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei. ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas de Christo scripsit Moyses. de quo ipse dicit: de me enim ille scripsit. quod autem dicit dominus: uae uobis, scribae et pharisaei' hypocritae, qui circuitis mare et aridam facere unum proselytum; et cum feceritis eum, facitis eum filium gehennae duplo quam uos estis, non quia circumciditur, dixit. sed quod eorum mores imitatur, a quibus imitandis cohibet suos dicens: in cathedra Moysi sedent scribae et pharisaei: quae dicunt, facite, quae autem faciunt. facere nolite; dicunt enim, et non faciunt. in quibus dominicis uerbis utrumque debetis aduertere, et quantus honor delatus sit doctrinae Moysi, in cuius cathedra etiam mali sedentes bona docere cogebantur, et unde fieret proselytus filius gehennae, non scilicet a pharisaeis uerba legis audiendo, sed eorum facta sectando.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
