# Contra Faustum 16.31.1-19

Augustine, Contra Faustum, 16.31.1 to 16.31.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/16.31.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/16.31.1

Dicis enim et tu "Christum sic docuisse ciborum indifferentiam, ut a suis quidem discipulis omnes carnes penitus remoueret, saecularibus uero uulgo concederet omnia, quae possent edi, atque adseueraret, quod eos nihil in os intrans pollueret, quia quae de ore inprudenter procedunt, ea sola sunt, quae polluant hominem." haec uerba tua sunt tanto inpudentiore, quanto apertiore mendacio deprompta et expressa. primo quia secundum Christi sententiam si ea sola polluunt hominem, quae mala ex ore procedunt, cur et discipulos Christi non ea sola polluerunt, ut eos tamquam ab inmundis carnibus esset necesse prohiberi? an saeculares homines non polluuntur his, quae in os intrant, sed his, quae ex ore exeunt? ergo munitiores sunt aduersus inmunditiam quam sancti, si sanctos et ea, quae intrant. et ea, quae exeunt, possunt inquinare. uellem autem mihi isti dicerent: quid manducabat et bibebat Christus, qui in conparatione Iohannis non manducantis neque bibentis se dixit manducantem et bibentem ? cum enim argueret peruersitatem hominum utrobique calumnias inquirentium, uenit. inquit, Iohannes non manducans neque bibens, et dicunt: daemonium habet; uenit filius hominis manducans et bibens, et dicunt: ecce homo uorax et uinaria. amicus publicanorum et peccatorum. et Iohannis quidem escam ac potum nouimus; non enim dictum est, quod omnino non biberet, sed quod uinum et siceram non biberet: bibebat ergo aquam. cibus autem eius non omnino nullus erat, sed locustae et mel siluestre. unde ergo dictus est "non manducans neque bibens," nisi quia illo uictu. quo Iudaei utebantur. ille non utebatur? hoc ergo dominus nisi uteretur, non in eius conparatione "manducans bibensque" diceretur. an forte ideo, quia pane et oleribus dominus uescebatur, quibus Iohannes non uescebatur? mirum si non manducans dicitur, qui locustas et mel comedit, et manducans dicitur.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
