Latin
16.31.45 to 16.31.64
Augustine, Contra Faustum 16.31.45-64
Unproofread scanNot analysed yet
sed nondum quaesierant discipuli a magistro. quomodo ipsi, quod turbis dixerat, accipere deberent. ecce et hoc fit; nam contexit euangelista et dicit: respondens autem Petrus ait illi: narra nobis parabolam istam. hinc intellegimus Petrum putasse non proprie. nec aperte dominum locutum fuisse, cum diceret: non quod intrat in os, communicat hominem, sed quod procedit de ore, sed. ut solet, obscuritate parabolae aliquid significare uoluisse. uideamus ergo. utrum iam secretius discipulis interrogantibus. hoc dicat. quod Manichaei uolunt, inmundas esse omnes carnes nec eos aliquid earum debere contingere. quid ? quod exprobrat. quod apertam suam locutionem nondum intellexerint et proprie dictum parabolam putent. sic enim sequitur: at ille dixit: adhuc et uos insipientes estis et non intellegitis, quia omne, quod in os intrat, in uentrem uadit et in latrinam emittitur; quae autem procedunt ex ore, de corde exeunt, illa communicant hominem? nam de corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta. falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt. quae communicant hominem; non lotis autem manibus manducare non communicat hominem.