Latin
Book 17
Augustine, Contra Faustum 17.1
Unproofread scanNot analysed yet
FAUSTUS dixit: Cur legem non accipitis et prophetas, cum Christus eos non se uenisse soluere dixerit, sed adinplere? quis hoc testatur dixisse Iesum? Matthaeus. ubi dixisse? in monte. quibus praesentibus ? Petro, Andrea, Iacobo et Iohanne. quattuor his tantum; ceteros enim necdum elegerat nec ipsum Matthaeum. ex his quattuor unus, id est Iohannes euangelium scripsit. ita alicubi hoc ipse conmemorat? nusquam. quomodo ergo, quod Iohannes non testatur. qui fuit in monte, Matthaeus hoc scripsit, qui longo interuallo, postquam Iesus de monte descendit, secutus est eum? ac per hoc de hoc ipso primo ambigitur, utrum Iesus tale aliquid dixerit, quia testis idoneus tacet, loquitur autem minus idoneus. ut interim permiserimus nobis iniuriam fecisse Matthaeo, donec et ipsum probemus haec non scripsisse, sed alium nescio quem sub nomine eius :quod docet et ipsa lectionis eiusdem Matthaei obliqua narratio. quid enim dicit? et cum transiret Iesus, uidit hominem sedentem ad telonium nomine Matthaeum et uocauit eum; at ille confestim surgens secutus est eum. et quis ergo de se scribens dicat "uidit hominem et uocauit eum et secutus est eum," ac non potius dicat: uidit me et uocauit me et secutus sum eum, nisi quia constat haec Matthaeum non scripsisse, sed alium nescio quem sub eius nomine ? cum ergo ne quidem si et Matthaeus hoc scriberet. uerum foret, qui praesens non erat, cum Iesus haec loquebatur in monte: quanto magis credendum non erit, quia nec Matthaeus eadem scripsit, sed alius sub nominibus et Iesu et Matthaei!