Latin
Book 19
Augustine, Contra Faustum 19.10
Unproofread scanNot analysed yet
Cum quaeris. quare christianus non obseruet differentiam ciborum, quae in lege praecipitur, si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere, respondeo: immo propterea id non obseruat christianus. quia quod illis figuris prophetabatur. iam Christus inpleuit non admittens ad corpus suum, quod corpus in sanctis suis ad uitam aeternam praedestinauit. quicquid per illa animalia in moribus hominum significatum est. cum quaeris. quare christianus non animalibus immolatis carnis et sanguinis sacrificia ofl'erat deo. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo propterea magis haec christianus iam offerre non debet, quia ea. quae talibus rerum figuris illi prophetabant, immolatione carnis et sanguinis sui Christus inpleuit. cum quaeris. cur azyma sicut Iudaei non obseruet. christianus. si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere, respondeo: immo propterea magis hoc non obseruat christianus, quia. quod illa figura prophetabatur. expurgato ueteris uitae fermento nouam uitam demonstrans Christus inpleuit. cum quaeris, cur de carne agni christianus pascha non celebret. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo propterea christianus iam sic pascha non celebrat. quia id. quod illa figura praenuntiabatur. agnus inmaculatus sua passione Christus inpleuit. cum quaeris. quam ob causam neomenias in lege mandatas non celebret christianus. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. . respondeo: immo propterea iam christianus ista non celebrat, quia propter quod praenuntiandum celebrabantur, iam Christus inpleuit. celebratio enim nouae lunae praenuntiabat nouam creaturam. de qua dicit apostolus: si qua igitur in Christo noua creatura. uetera transierunt; ecce facta sunt noua. cum quaeris, cur illa singularum . quarumque inmunditiarum baptismata. quae in lege praecipiuntur, non obseruet christianus, si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere, respondeo inde potius haec non obseruare christianum, quia figurae futurorum erant, quas Christus inpleuit. uenit enim consepelire nos sibi per baptismum in mortem, ut, quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in nouitate uitae ambulemus. cum quaeris, quid causae est, ut scenopegia non sit sollemnitas christianorum, si lex a Christo adinpleta est, non soluta, respondeo tabernaculum dei fideles eius esse, in quibus caritate socialis et quodam modo conpactis habitare dignatur, et ideo magis illud non obseruari a christianis, quia iam Christus in ecclesia sua, quod illa figura prophetice promittebat, inpleuit.