# Contra Faustum 19.17.11-20

Augustine, Contra Faustum, 19.17.11 to 19.17.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.17.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.17.11

et cur gentibus inponenda non essent, quibusdam carnalibus seditionibus coeperant ecclesiam perturbare, quod gentiles ad dei populum accedentes non sollemniter proselyti fierent in carnis circumcisione et ceteris huiuscemodi obseruationibus legis. atque in his erant, qui hoc ideo fieri magnopere insistebant, quia timebant Iudaeos, inter quos uersabantur. contra hos apostolus Paulus multa scripsit; nam in horum simulationem etiam Petrum adductum fraterna obiurgatione correxit. sed posteaquam in unum apostoli congregati etiam concilio suo censuerunt gentes ad huiusmodi opera legis non esse cogendas, displicuit quibusdam ex circumcisione christianis non ualentibus mente discernere illos solos ab huiusmodi obseruationibus non fuisse prohibendos, quos fides, quae reuelata est, his iam inbutos inuenerat, ut in eis iam consummaretur ipsa actio prophetica, quos ante adinpletionem prophetiae iam tenuerat, ne si et ab ipsis remoueretur, inprobata potius quam terminata uideretur, si autem et gentibus inponeretur, aut non Christi promittendi causa instituta esse, aut adhuc Christum promittere putaretur. primus itaque populus dei, antequam Christus ueniret legem prophetasque adinplere, illa omnia, quae hunc promittebant, obseruare iubebatur: liber in eis, qui haec quo pertinerent intellegebant. seruus autem in eis, qui hoc non intellegebant. posterior ergo populus accedens ad fidem, qua iam Christus uenisse, passus esse ac resurrexisse praedicabatur, in his quidem hominibus, quos iam talibus sacramentis institutos eadem fides inuenerat, nec co ebatur ista obseruare nec prohibebatur; in his autem, qui tal bus uacui nulla generis, nulla consuetudinis uel congruentiae necessitudine retenti crediderant, etiam prohibebatur, ut per eos iam inciperet adparere illa omnia propter promittendum Christum fuisse instituta, quo ueniente atque haec promissa adinplente iam oportere cessare. hoc igitur temperamentum moderamentumque spiritus sancti per apostolos operantis cum displicuisset quibusdam ex circumcisione credentibus, qui haec non intellegebant, in ea peruersitate manserunt, ut et gentes cogerent iudaizare.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
