# Contra Faustum 19.24.19-35

Augustine, Contra Faustum, 19.24.19 to 19.24.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.24.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.24.19

id est iniquitatem, et diligamus inimicum propter id. quod in eo bonum est, id est socialem rationalemque creaturam, nisi quod 1108 non eum per naturam uel suam uel alienam, sed per propriam uoluntatem malum esse conuincimus. illi autem per naturam gentis tenebrarum putant esse hominem malum, quam secundum ipsos deus totus timuit, antequam in parte uinceretur, et in parte ab ea sic uictus est. ut nec totus liberaretur. audito igitur et non intellecto. quod antiquis dictum erat: oderis inimicum tuum, ferebantur homines in hominis odium, cum deberent non odisse nisi uitium. hos corrigit dominus dicendo: diligite inimicos uestros, ut qui iam dixerat: non ueni legem soluere, sed adinplere ideoque de odio inimici quod scriptum est in lege non solueret, praecipiendo utique, ut diligamus inimicos, cogeret nos intellegere, quonam modo possemus unum eundemque hominem et odisse propter culpam et diligere propter naturam. sed hoc ad peruersas eorum mentes intellegere multum est. urguendi sunt tantum, ut secundum calumniae suae perditam rationem uel potius amentiam defendant deum suum, quem non possunt dicere dilectorem gentis tenebrarum, ideoque ad eius exemplum non habent, quemadmodum hortentur, ut suum quisque diligat inimicum. potius enim genti ipsi tenebrarum dilectionem inimici tribuere potuerunt quam deo suo. illa quippe. sicut delirant, uicinam sibi lucem atque contiguam concupiuit eaque frui uoluit atque, ut frueretur, inuadere cogitauit. neque ista culpa est, cum uerum et beatificum bonum adpetitur. unde et dominus dicit: regnum caelorum uim patitur, et qui uim fecerint, diripient illud. ecce gens tenebrarum secundum eorum uanitatem uim facere ac diripere uoluit bonum, quod amauerat, eius claritate et specie delectata; nec eam uicissim deus dilexit, sed odio detestans frui se uolentem funditus eradicare molitus est. si ergo mali amant bonum, quo fruantur, boni autem oderunt malum, ne polluantur, respondete, Manichaei, quinam eorum inpleant, quod dominus ait: diligite inimicos uestros.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
