Latin
19.24.36 to 19.24.41
Augustine, Contra Faustum 19.24.36-41
Unproofread scanNot analysed yet
ecce si has singulas repugnantesque sententias esse uultis, deus uester fecit, quod scriptum est in lege Moysi: oderis inimicum tuum, et gens tenebrarum, quod scriptum est in euangelio: diligite inimicos uestros. quamquam nec fingendo inuenire potuistis. quo pacto dirimatis quaestionem inter muscas lucipetas et blattas lucifugas; utramque enim prolem gentis tenebrarum esse contenditis. unde ergo illae amant a se alienam lucem, illae autem hanc auersando sua potius origine delectantur? an mundius nascuntur muscae in fetidis cloacis quam blattae in obscuris cubiculis?