# Contra Faustum 19.25.1-15

Augustine, Contra Faustum, 19.25.1 to 19.25.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.25.1

Iam uero illud, quod antiquis dictum est: oculum pro oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet, quod ait dominus: ego autem dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et alteram et cetera, quandoquidem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum saeuientiumque inmoderatos animos refrenandos ita praeceptum est? quis enim tandem facile contentus est tantum reponere uindictae, quantum accepit iniuriae? nonne uidemus homines leuiter laesos moliri caedem, sitire sanguinem uixque inuenire in malis inimici unde satientur? quis pugno percussus non aut iudicia concitat in damnationem eius, qui percusserit, aut, si ipse repercutere uelit, totum hominem, si non etiam telo aliquo arrepto. pugnis calcibusque contundit? huic igitur inmoderatae ac per hoc iniustae ultioni lex iustum modum figens poenam talionis instituit, hoc est, ut qualem quisque intulit iniuriam, tale subplicium pendat. proinde oculum pro oculo, dentem pro dente non fomes, sed limes furoris est, non ut id. quod sopitum erat, hinc accenderetur, sed ne id. quod ardebat, ultra extenderetur, inpositus. est enim quaedam iusta uindicta iusteque debetur ei, qui fuerit passus iniuriam. unde utique cum ignoscimus, de nostro quodam modo iure largimur. unde etiam debita dicuntur, quae in oratione dominica humanitus dimittere monemur, ut nobis et nostra diuinitus dimittantur. quod autem debetur, etsi benigne dimittitur, non tamen inique repetitur. sed sicut in iurando etiam qui uerum iurat, propinquat peiurio, unde longe abest, qui omnino non iurat, et quamuis non peccet, qui uerum iurat, remotior tamen a peccato est qui non iurat — unde admonitio non iurandi conseruatio est a peccato peiurii —: ita cum peccet qui per inmoderationem iniuste uult uindicari, non peccet autem, qui modum adhibens iuste uult uindicari, remotior est a peccato iniustae uindictae qui non uult omnino uindicari.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
