Latin
Book 19
Augustine, Contra Faustum 19.3
Unproofread scanNot analysed yet
Lege ergo tripertita et tripertitis prophetis. de quonam eorum Iesus dixerit. non satis liquet, est tamen conicere ex consequentibus. etenim si circumcisionem statim nominaret et sabbata ac sacrificia et obseruationes Hebraicas inque eas aliquid adinpletionis gratia protulisset, dubium non erat. quin de Iudaeorum lege dixisset et prophetis. quia eos non soluere uenerit, sed adinplere. ubi uero horum quidem nihil memorat, sola uero recenset antiquiora praecepta. id est: non occides. non moechaberis, non peierabis —haec autem erant antiquitus in nationibus. ut est in promptu probare, olim promulgata per Enoch et Seth et ceteros eorum similes iustos. quibus eadem inlustres tradiderint angeli temperandae in hominibus gratia feritatis —cui non uideatur hoc eum de ueritatis dixisse lege et eius prophetis? denique etiam adinpletio probatur eius. circa haec eadem quam promisit. quid enim dicit? audistis dictum esse antiquis: non occides: ego autem dico uobis, ne irascamini quidem: adinpletio est. audistis dictum esse: non moechaberis; ego autem dico uobis, ne concupiscatis quidem: adinpletio est. dictum est: non peierabis; ego autem dico uobis, ne iuretis quidem: aeque adinpletio est. in his enim et priora roborat et quod defuit, adicit. ubi uero Iudaeorum quaedam uisus est nominasse, illa quidem nec adinpleuit. sed etiam penitus eradicauit praeceptione contrariorum. quid enim sequitur? audistis dictum esse: oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico uobis: qui te percusserit in maxilla, praebe illi et alteram: hoc iam destructio est. dictum est, inquit. amabis amicum tuum et oderis inimicum tuum; ego autem dico uobis: amate inimicos uestros et pro persecutoribus uestris orate: aeque destructio est. dictum est: qui uoluerit uxorem dimittere, det ei repudium; ego autem dico: quicumque uxorem suam dimiserit excepto causa fornicationis, et ipsam moechari faciet, et is erit moechus, si postea alteram duxerit. haec igitur sunt de manifesto Moyseos praecepta idcircoque destructa, illa ueterum iustorum et ob hoc adinpleta. quod si et tibi ita intellegere placet, non ab re erit et illud dixisse Iesum, quia non uenit soluere legem, sed adinplere. sin haec tibi nostra displicet expositio. aliam quaere: tantum ne Iesum mentitum dicere cogaris, aut te necesse sit Iudaeum fieri. ne etiam nunc legem soluere perseueres, quam ipse non soluit.