Latin
19.30.1 to 19.30.11
Augustine, Contra Faustum 19.30.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter cum omnia illa excellentia praecepta domini, quae ueteribus Hebraeorum libris contraria Faustus uolebat ostendere, in eisdem quoque libris inueniantur, unde uenit dominus legem non soluere sed adinplere, nisi ut exceptis promissorum figuris, quae reddita ueritate adinpletae atque sublatae sunt, ipsa quoque praecepta, per quae lex illa sancta et iusta et bona est, non per uetustatem litterae iubentis et delicta superborum reatu etiam praeuaricationis augentis, sed per nouitatem spiritus adiuuantis et humilium confessionem salutis gratia liberantis inplerentur in nobis? quia reuera, sicut omnia ista praecepta sublimia nec illis libris ueteribus desunt, ita illic finis, quo referantur, occultus est, quamuis secundum eum uiuerent sancti, qui futuram eius reuelationem uidebant et pro temporum proprietate uel prophetice tegebant uel prophetice tectum sapienter intellegebant. . 31. Denique —quod non temere dixerim —nescio utrum quisquam in illis libris inuenit nomen regni caelorum, quod tam crebro nominat dominus. dicitur quidem ibi: diligite sapientiam, ut in aeternum regnetis. et ipsa uita aeterna si non illic in manifesto praedicaretur, non diceret dominus etiam malis Iudaeis: scrutamini scripturas, in quibus putatis uos uitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. quo enim nisi ad hoc pertinet, quod ibi scriptum est: non moriar, sed uiuam et enarrabo opera domini et: inlumina oculos meos, ne umquam obdormiam in mortem et: iustorum animae in manu dei sunt, et non tanget illos tormentum et paulo post: illi autem sunt in pace; et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum inmortalitate plena est; et in paucis uexati in multis bene disponentur et alio loco: iusti autem in perpetuum uiuent et apud dominum est merces eorum et cogitatio eorum apud altissimum; ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini?