# Contra Faustum 19.30.12-20

Augustine, Contra Faustum, 19.30.12 to 19.30.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.30.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.30.12

haec et alia multa siue apertissima siue subobscura inueniuntur illic testimonia uitae aeternae. et de ipsa corporum resurrectione non tacuerunt prophetae. unde pharisaei aduersum Sadducaeos eam non credentes acerrime confligebant: quod non solum in actibus apostolorum canonicis, quos isti non accipiunt, ne de aduentu ueri paracleti, quem promisit dominus, conuincantur, euidenter adparet, uerum etiam in euangelio. ubi ei proponunt Sadducaei quaestionem de muliere, quae septem fratribus singulatim nupserat, cum in eius conubium alter alteri morienti succederet. cuiusnam eorum in resurrectione uxor esset futura. proinde testimoniis uitae aeternae et resurrectionis mortuorum abundat illa scriptura; sed hoc nomen, id est regnum caelorum, de nullo inde loco mihi occurrit. hoc enim proprie pertinet ad reuelationem noui testamenti, quia ea corpora, quae terrena fuerant, mutatione illa, quam Paulus apertius commemorat, in resurrectione fient spiritalia ac per hoc caelestia, in quibus possideamus regnum caelorum. quod ori eius etiam nominandum seruabatur, quem regem ad regendos et sacerdotem ad sanctificandos fideles suos uniuersus ille adparatus ueteris instrumenti in generationibus, factis, dictis, sacrificiis, obseruationibus, festiuitatibus omnibusque eloquiorum praeconiis et rebus gestis et rerum figuris parturiebat esse uenturum: qui plenus gratia et ueritate et ad praecepta facienda adiuuando per gratiam et promissa inplenda curando per ueritatem uenit legem non soluere sed adinplere.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
