Latin
19.7.19 to 19.7.50
Augustine, Contra Faustum 19.7.19-50
Unproofread scanNot analysed yet
itaque lex. inquit. paedagogus noster erat in Christo Iesu; sed posteaquam uenit fides, iam non sumus sub paedagogo. quia nos reatus legis non obligat, iam per gratiam liberatos. namque antequam spiritalem gratiam humiliati reciperemus. nihil nisi mortificabat nos littera iubens, quod non possemus inplere. unde idem dicit: littera occidit. spiritus autem uiuificat. rursus eiusdem apostoli uerba sunt: si enim data esset lex. quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia; sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. item ipsius uerba sunt: quod enim inpo-ssibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. ut iustitia legis inpleretur in nobis. qui non secundum carnem ambulamus. sed secundum spiritum. ecce quod est: non ueni legem soluere. sed adinplere. quae lex enim superbos etiam praeuaricationis reatu deuinxit augendo peccatum, cum iubet, quod inplere non possunt, ipsius legis inpletur iustitia per gratiam spiritus in eis, qui discunt a Christo mites esse atque humiles corde, qui uenit non legem soluere. sed adinplere. deinde. quia etiam sub gratia positis in hac mortali uita difficile est omni modo inplere. quod in lege scriptum est: non concupisces, ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus inpetrat nobis indulgentiam etiam hinc adinplens legem, ut. quod per nostram infirmitatem minus . possumus, per illius perfectionem recuretur. cuius capitis membra effecti sumus. unde Iohannes dicit: filioli. haec scribo nobis. ut non peccetis; et si quis peccauerit. aduocatum habemus apud patrem legum Christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris.