Latin
2.5.12 to 2.5.26
Augustine, Contra Faustum 2.5.12-26
Unproofread scanNot analysed yet
ut ex magna. non tamen ex tota parte solui purgarique non possit. nisi et ab hominibus. electis uidelicet Manichaeorum, etiam in porris radiculisque ructetur. Et nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim ponimus, ut liberum arbitrium uoluntatis, qua uel bene uel male uiuitur, propter iustum iudicium dei ab omni necessitatis uinculo uindicemus: quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum condicione credimus factam, qui est aeternus uniuersorum creator et dominus. itaque illa stella, quam uiderunt magi, Christo secundum carnem nato non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur, nec eum subiciebat imperio, sed indicabat obsequio. proinde non ex illis erat haec stellis, quae ab initio creaturae itinerum suorum ordinem sub creatoris lege custodiunt, sed nouo uirginis partu nouum sidus adparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis magis quaerentibus Christum, cum ante faciem praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum, ubi dei uerbum infans erat, praeeundo perduceret. qui tandem astrologi ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, ut aliquam stellarum homine aliquo nato circuitus sui ordinem reliquisse et ad eum, qui natus est, perrexisse, adseuerent? sortem quippe nascentis astrorum ordini conligari arbitrantur. non astrorum ordinem ad hominis nati diem posse mutari. quapropter si stella illa ex his erat, quae in caelo peragunt ordines suos, quomodo poterat decernere, quod natus Christus acturus erat, quae nato Christo iussa est relinquere, quod agebat? si autem, ut probabilius creditur, ad demonstrandum Christum, quae non erat, exorta est, non ideo Christus natus est, quia illa extitit, sed ideo illa extitit, quia Christus natus est. unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum stellae fatum fuisse diceremus. ipse quippe illi, non illa huic nascendi adtulit causam. si ergo sunt fata, quae a fando, id est a dicendo appellata sunt, quoniam Christus uerbum dei est, in quo, antequam essent, dicta sunt omnia, non consortium siderum fatum Christi est, sed fatum etiam siderum Christus est, qui et ipsam carnem sub caelo creatam ea uoluntate adsumpsit, qua etiam caelum creauit, ea potestate deposuit et recepit, qua etiam sideribus imperauit.