# Contra Faustum 20.10.1-12

Augustine, Contra Faustum, 20.10.1 to 20.10.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/20.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/20.10.1

Itaque si propterea uos putatis tenere ueritatem, quia et errori paganorum longe dissimiles estis, nos autem propterea esse in errore, quia longius a uobis quam a paganis forte distamus, dicatur et mortuus ideo sanus, quia iam nec aegrotus est, et ideo reprehendatur, qui sanus est, quia uicinior est aegroto quam mortuo. aut si plerique pagani non uelut aegri. sed uelut mortui deputandi sunt. laudetur in sepulcro cinis informis, quia iam nec formam cadaueris tenet, et membra uiua culpentur, quia cadaueri sunt similiora quam cineri. sicut nos ideo isti culpandos putant, quia nos similiores esse dicunt funeri paganorum quam fauillae Manichaeorum, quamquam per multas differentias aliter atque aliter quaeque res ad discernendum diuidi soleant, ut, quod in hac erat parte, per alias differentias in alia parte inueniatur, ubi ante non erat. uelut uerbi gratia, si quis omnem carnem diuidat in uolatilia, et ea, quae uolare non possunt, per hanc differentiam quadrupedia hominibus sunt similiora quam auibus; pariter enim uolare non possunt. rursus si quis per aliam differentiam diuidat, ut dicat alia esse rationalia, alia inrationalia, iam quadrupedes auibus sunt similiores quam hominibus; pariter enim sunt rationis expertes. hoc Faustus non cogitans ait: porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae, id est gentium et nostra, qui eis longe diuersa sentimus, uidelicet quoniam dixerat eo maxime distare gentes a Manichaeis, quod ab uno principio dicunt esse omnia, quod Manichaei negant addentes principium gentis tenebrarum. in hac differentia — quod fatendum est — plerique pagani nobiscum sentiunt; sed non uidit, quia item, si quis ita diuidat, ut dicat eorum, qui aliqua religione detinentur, aliis placere unum deum colendum, aliis multos, per hanc differentiam et pagani a nobis remoti sunt, et isti cum paganis deputantur, nos autem cum Iudaeis.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
