# Contra Faustum 20.11.34-40

Augustine, Contra Faustum, 20.11.34 to 20.11.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/20.11.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/20.11.34

unde cogimini aut sine corpore dicere crucifixum — quo absurdius et dementius dici nihil potest — aut in phantasmate potius quam in ueritate uisum fuisse crucifigi — qua rursus inpietate quid peius est? — aut non omnia corpora de gente esse tenebrarum, sed esse etiam corpus diuinae substantiae, quod tamen inmortale non sit, sed possit ligno adfigi et occidi — quod nihilominus plenum est dementiae — aut ex gente tenebrarum mortale corpus habuisse Christum atque ita qui eius corporis matrem Mariam uirginem credere timetis, gentem daemonum non timetis. postremo. cum secundum sententiam Fausti, quam quidem ex illa longissima fabula uestra decerptam quanta potuit breuitate perstrinxit, de spiritu sancto terra concipiens gignat patibilem Iesum, qui est uita et salus hominum omni suspensus ex ligno, cur ille saluator pendenti pendendo congruit et nascenti nascendo non congruit? si autem propterea Iesum dicitis esse in arboribus et Iesum crucifixum sub Pontio Pilato et Iesum per solem lunamque distentum, quia totum hoc ex una eademque substantia est, cur non et cetera milia numinum uestrorum hac appellatione concluditis? cur enim non sit Iesus et ille splenditenens et ille Atlas et ille rex honoris et ille spiritus potens et ille primus homo et quicquid aliud innumerabiliter per diuersa nomina et diuersa officia praedicatis ? .

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
