# Contra Faustum 20.23.11-22

Augustine, Contra Faustum, 20.23.11 to 20.23.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/20.23.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/20.23.11

nam et quorundam facta gentilium cum magis uobis propinquent quam quibusdam auditoribus uestris — nonnulli quippe in sacrilegis sacris suis et a uino et a carnibus et a concubitu temperant — potius auditores uestros his omnibus utentes et in eo uobis dissimiles in Manichaei grege numeratis. quam istos eadem, quae facitis, facientes, potiusque feminam. quae in Manichaeum crediderit, uestram dicitis etiam parientem quam Sibyllam nec saltem nubentem. at enim multi cbristiani catholici uocantur et sunt adulteri, raptores, auari, ebriosi et quicquid aliud sanae doctrinae aduersatur. quid autem inter uos in tam exiguo ac paene nullo numero uestro nonne plerique sunt tales, et quidam in paganis non sunt tales? num ideo paganos, qui tales non sunt. dicitis meliores uobis ? cum tamen propter sacrilegam uanitatem sectae uestrae etiam qui in uobis tales non sunt, paganis etiam talibus deteriores sint. unde manifestum est non ideo derogari sanae doctrinae, quae sola catholica est, quia multi eius nomine censeri uolunt et per illam sanari uolunt. agnoscenda est enim paucitas illa, quam dominus praecipue commendat in ingenti atque innumerabili multitudine toto orbe diffusa: quae tamen paucitas sanctorum atque fidelium, quod saepe commendandum est, tamquam granorum in conparatione multitudinis palearum paucitas dicitur, per se autem ipsam tantam massam frumenti facit, ut omnes probos et reprobos uestros, quos pariter ueritas reprobat, inconparabili multitudine superet. ecce non sumus gentium schisma, a quibus plurimum distamus in melius; sed nec uos hoc estis, quia plurimum ab eis distatis in peius.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
