Latin
Book 21
Augustine, Contra Faustum 21.1
Unproofread scanNot analysed yet
FAUSTUS dixit: Unus deus est, an duo? plane unus. quomodo ergo uos duos adseritis? numquam in nostris quidem adsertionibus duorum. deorum auditum est nomen. sed tu unde hoc suspicaris, cupio scire. quia bonorum et malorum duo principia traditis. est quidem, quod duo principia confitemur, sed unum ex his deum uocamus, alterum hylen, aut. ut communiter et usitate dixerim, daemonem. quodsi tu hoc putas duos significare deos, poteris et medico disputante de infirmitate atque sanitate duas easdem putare sanitates; et cum quis bonum nominat et malum, tu poteris eadem duo putare bona; et copiam audiens atque egestatem duas easdem putabis copias. quid? si et de albo et nigro disputante me et frigido et calido et dulci et amaro dicas, quia duo alba et duo calida et duo dulcia ostenderim, nonne uideberis mentis incompos et cerebri minime sani? sic et cum duo principia doceo, deum et hylen, non idcirco uideri iam debeo tibi duos ostendere deos. an quia uim omnem maleficam hyle adsignamus et beneficam deo, ut congruit, idcirco nihil interesse putas, an utrumque eorum uocemus deum ? quod si ita est, poteris et uenenum audiens et antidotum nihil interesse putare, an utrumque uocetur antidotum, quia utrumque eorum uim suam habeat, utrumque agat aliquid et operetur. necnon et medicum audiens ac uenenarium utrosque uocabis medicos, et -iustum audiens atque iniustum poteris utrosque uocare iustos, quia uterque eorum aliquid agat. quodsi hoc facere absurdum est, quanto absurdius deum et hylen idcirco duos putare deos, quia eorum quisque aliquid operetur? quapropter inepta haec et uiribus satis effeta argumentatio est, ut quia de re mihi respondere non possis, de solis nominibus confles inuidiam. nam nec diffiteor etiam interdum nos aduersam naturam nuncupare deum, sed non hoc secundum nostram fidem, uerum iuxta praesumptum iam in eam nomen a cultoribus suis, qui eam inprudenter existimant deum: quemadmodum et apostolus, deus, inquit, saeculi huius excaecauit mentes infidelium, deum quidem nominans, quia sic iam uocaretur a suis, sed adiciens, quod mentes excaecet, ut ex hoc intellegatur non esse uerus deus.