Latin
21.14.1 to 21.14.23
Augustine, Contra Faustum 21.14.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Cur non ergo haec aut duo bona dicitis aut duo mala, uel magis et duo bona et duo mala, duo bona apud se, duo mala in alterutrum? postea, si opus fuerit, quaeremus, quid horum sit melius aut peius . interim quia duo bona erant apud se, ita consideratur. regnabat deus in terra sua, regnabat et hyle in sua; sanitas regnantium et ibi et hic; copia fructuum et ibi et hic; fecunditas prolis utrobique; suauitas propriarum uoluptatum apud utrosque. sed illa gens, inquiunt, excepto eo, quod uicinae luci mala erat, et apud se ipsam mala erat. interim bona eius multa iam dixi; si et uos mala eius potueritis ostendere, erunt duo regna bona, sed illud melius, ubi nullum erat malum . quaenam ergo huius mala dicitis fuisse ? uastabant se, inquit, inuicem laedebant, occidebant, absumebant. si ad hoc solum ibi uacaretur, quomodo ibi tanta agmina gignerentur, nutrirentur, perficerentur ? erat ibi ergo et quies et pax. uerumtamen fateamur illud fuisse melius regnum, ubi nulla discordia; duo tamen bona ista multo adcommodatius dixerim quam unum bonum et alterum malum, ut illud sit melius, ubi nec singuli sibimet ipsis nocebant nec inuicem; hoc autem inferius bonum, ubi quamuis inuicem aduersarentur, unumquodque tamen animal suam salutem, incolumitatem naturamque tuebatur. uerumtamen deo uestro ille saltem princeps tenebrarum non ita longo interuallo conparari potest, cui nemo resistebat, cui regnanti cuncta seruierunt. quem contionantem cuncta secuta sunt; quod sine magna pace atque concordia fieri non posset. ibi enim sunt regna felicia, ubi omnium pleno consensu regibus oboeditur. huc accedit, quia illi principi non tantum sui generis, id est bipedes, quos parentes hominum dicitis, sed etiam cuncta animalium ceterorum genera subdita erant et ad nutum eius conuertebantur faciendo, quod iussisset, credendo, quod suasisset.