Latin
21.8.19 to 21.8.32
Augustine, Contra Faustum 21.8.19-32
Unproofread scanNot analysed yet
et si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus? nunc autem posuit deus membra singula, unum quodque eorum in corpore prout uoluit. si autem fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? nunc autem multa membra, unum autem corpus. non potest autem dicere oculus manui: opus te non habeo, aut iterum caput pedibus: opus uobis non habeo ,sed multo magis, quae uidentur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae uidentur uiliora esse corporis, his abundantiorem honorem circumponimus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent; quae autem honesta sunt nostra, non opus habent . sed deus temperauit corpus ei. cui deerat, maiorem honorem dans, ut non esset scissura in corpore, sed idem ipsum, ut pro inuicem sollicita sint membra; et siue patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra; siue glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. si ulla non dico fides christiana, ut credatis apostolo, sed ullus sensus humanus in uobis est, ut manifesta cernatis, unusquisque in semet ipso ista uideat atque consideret, quam uera, quam certa sint, quam in paruo magna et in extremo quam bona, quandoquidem ista in laude ponit apostolus, ut per haec infirma corporalia, quae uidentur, possint facilius illa sublimia spiritalia, quae non uidentur, intellegi.