Latin
21.9.15 to 21.9.30
Augustine, Contra Faustum 21.9.15-30
Unproofread scanNot analysed yet
quocirca in opere malo, id est excaecatione infidelium, si intellegatur et diabolus propter suadendi malignitatem, ut sic distinguatur: deus huius saeculi, non mihi uidetur absurdum. neque enim sine additamento dicitur deus, cum adiungitur huius saeculi, id est hominum inpiorum non nisi in hoc saeculo florere uolentium; secundum quod dicitur et malum saeculum, sicut scriptum est: ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno. tale est enim et illud: quorum deus uenter; nisi esset ibi quorum, nullo modo diceret: deus uenter. nec in psalmo daemonia possent dii appellari, nisi adderetur gentium; sic enim scriptum est: quoniam dii gentium daemonia. hic autem nec deus huius saeculi nec quorum deus uenter nec dii gentium daemonia, sed simpliciter positum est: deus temperauit corpus; qui non potest intellegi nisi deus uerus omnium creator. illa enim cum uituperatione dicuntur, hoc autem cum laude dictum est. nisi forte deum temperasse corpus non dispositione membrorum, hoc est fabricando et construendo, sed admixtione lucis suae Faustus intellegit, ut scilicet haec membra ita distincta et locata suis sedibus alter posuerit, qui hoc fabricauit, deus autem miscendo bonitatem suam huius fabricae malitiam temperauerit. talibus enim fabulis pueriles animas hebetant; sed neque hoc eos posse dicere permisit subueniens deus paruulis per ora sanctorum. habes enim et paulo superius: deus posuit membra singula. unum quodque eorum in corpore prout uoluit. quis iam non intellegat secundum hoc deum dictum temperatorem corporis, quod ex multis membris corpus fabricauit officia diuersorum operum in unitatis conpage seruantibus ?