# Contra Faustum 22.16

Augustine, Contra Faustum, Book 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.16

Nunc illud admoneo, ut cum insanas et sacrilegas fabulas suas christiani nominis pallio uelare contendant, uideant tamen, quando ista contra scripturas Christianas disputant, non a nobis contra paganos tantum, sed etiam contra Manichaeos ueritatem codicum diuinorum testamenti utriusque defendi. et ista quidem, quae modo Faustus uelut indigna deo de nostris ueteribus litteris in sermone suo posuit, contra paganum et in euangelico uel apostolico sermone talia reprehendentem ita fortasse defenderem, ut paria de auctoribus eorum, sicut Paulus noster apud Athenienses fecit, commemorarem. inuenirem enim fortasse et in litteris eorum deum mundi creatorem ac fabricatorem et lucis huius institutorem. qui tamen antequam eam conderet, non iacebat in tenebris, et ex opere suo perfecto elatum esse gaudio - quod certe amplius est quam: uidit quia bonum est - et legis latorem. quam si homo sequeretur, suo bono faceret, si autem sperneret, suo malo: quem non ideo dicerent ignarum futuri, quia et futuris contemptoribus legem dedit. iam uero ideo inprouidum, quod aliquid interroget, nec hominem dicerent, in quorum libris multa non ob aliud interrogantur, nisi ut suis quisque responsionibus conuincatur, cum ille, qui interrogat. non solum sciat, quod sibi uult ab altero responderi, sed etiam illum hoc responsurum. inuidentem autem cuiquam deum, quod malos beatos fieri non sineret, si uellet dicere, plenos inueniret suorum libros de hac re ad diuinam prouidentiam pertinentes.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
