Latin
Book 22
Augustine, Contra Faustum 22.18
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem zelantem Christum uel deum ex utroque testamento mihi obiceret atque ipsum uerbum exagitaret, nihil aliud quam se omnium litterarum uel expertem uel neglegentem ostenderet. cum enim docti eorum discernant inter uoluntatem et cupiditatem, gaudium et laetitiam, cautionem et metum clementiam et misericordiam, prudentiam et astutiam, fiduciam et audaciam et multa in hunc modum, ita ut in his binis uerbis ea, quae priora posui, uirtutibus, quae autem posteriora, uitiis adponant: pleni sunt tamen libri eorum, cum abusione istorum nominum, quae proprie uitia significant, etiam uirtutes sic appellantur, cum uel cupiditas pro uoluntate uel laetitia pro gaudio uel metus pro cautione uel misericordia pro clementia uel astutia pro prudentia uel audacia pro fiducia ponitur. et quis omnia commemorare ualeat, quae ad similem licentiam mos locutionis usurpat? huc accedit etiam singularum quarumque linguarum sua quaedam proprietas. nam in ecclesiasticis litteris nusquam misericordiam in uituperatione positam recolo. cui rei sermonis etiam cotidiani consuetudo concordat. Graeci duas res uicinas quidem, sed tamen distinctas uno nomine appellant, laborem et dolorem, nos eas singulis nominibus enuntiamus: sicut a nobis uno nomine appellatur uita, siue secundum quam dicimus "uiuit," quod exanime non est, siue secundum quam dicimus "bonae uitae homo est;" Graeci autem ista duo duobus quoque uocabulis significant. unde fieri potest, ut excepta uerborum abusiene, quae in omnibus linguis late patet, aliqua etiam hebraeae linguae proprietate zelus in utroque ponatur, siue cum coniugis adulterio turbatus animus contabescit, quod in deum cadere non potest, siue cum seruandae pudicitiae coniugalis custodia diligens adhibetur, quod deum facere, cum plebem suam tamquam coniugem adloquitur, quam per multos falsos deos fornicari non uult. non solum sine dubitatione, uerum etiam cum gratiarum actione nobis utile est confiteri. hoc et de ira dei dixerim; neque enim perturbatur deus, cum infert iram, sed ira pro uindicta ponitur siue abusione siue aliqua praecedentis linguae proprietate.