Latin
22.22.1 to 22.22.15
Augustine, Contra Faustum 22.22.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Sed facite aliquem prorsus carnaliter ita desipientem, ut deum colat, non qualem colimus, qui unus et uerus est, sed qualem nos colere dicitis, qui uestris uel calumniis uel suspicionibus fictus est, nonne etiam iste meliorem colit quam uos? quaeso enim, aduertite et qualescumque oculos aperite; neque enim opus est magno acumine ingenii, ut hoc, quod dicam, perspici possit. omnes prudentes inprudentesque appello: audite, aduertite, iudicate. quanto enim melius deus uester ex aeternitate uersatus esset in tenebris quam coaeternam sibi et cognatam lucem mersisset in tenebras ! quanto melius exortam sibi nouam lucem ad fugandas tenebras miratus laudaret quam inruentes sibi ueteres tenebras nisi sua luce contenebrata euitare non posset! infelix, si perturbatus, crudelis, si securus hoc fecit. melius enim certe a se factam lucem uideret bonam quam a se genitam faceret malam: quae sic ab eo reppulit tenebras inimicas, ut ei fieret inimica. hoc enim culpae inputabitur damnandis in globo illis reliquiis, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt et inimicae lumini sancto extiterunt: quod antequam eis accideret, ex aeternitate, si nesciebant hoc sibi futurum, aeternas ignorantiae tenebras, si autem sciebant, aeternas timoris tenebras patiebantur. ecce uere pars et substantia dei uestri in suis tenebris ex aeternitate uersata est nec postea lucem nouam mirata est, sed alias tenebras alienas, quas semper timebat, incurrit. porro ipse deus, cuius illa pars erat, si eidem parti suae futurum tantum malum timebat, etiam ipsum occupauerant timoris tenebrae; si autem hoc futurum nesciebat, ignorantiae tenebris. caecabatur; si autem hoc parti suae futurum sciebat et non timebat, peiores sunt tenebrae tantae crudelitatis quam uel ignorantiae uel timoris; neque enim habebat deus uester, quod in ipsa carne, quam non a deo, sed ab hyle factam dementissime creditis, sic laudat apostolus: si patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra.