Latin
22.22.25 to 22.22.38
Augustine, Contra Faustum 22.22.25-38
Unproofread scanNot analysed yet
uel humilis esset! nunc autem quis ferat reprehendi a uobis deum irascentem suis alienisque peccantibus, cum deus, quem fingitis, membra sua, quae coactus coegit ire in fauces peccati, postea damnet in globo? quod quidem cum faciet, ut dicitis, iram non habebit. sed miror, si frontem habebit inferendo in eos quasi uindictam, a quibus petere deberet ueniam et dicere: obsecro, ignoscite, membra mea estis; quando ego in uos istuc nisi uictus necessitate facere possum? scitis et uos, quod tunc, quando uos huc misi, horrendus hostis eruperat; quod autem nunc uos hic inligo, timeo, ne rursus erumpat. iam certe etiam illud fatemini multo melius esse hominum milia ob nullam uel leuem culpam temporali morte interficere quam membra sua, id est membra dei. substantiam dei et plane deum et in peccati uoraginem tradere et poenae sempiternae conligatione damnare. si enim esset illis membris peccandi uel non. peccandi liberum arbitrium -quamquam de substantia dei, quae uere substantia dei est ac per hoc omnino incommutabilis, quemadmodum hoc dicatur, non inuenitur; deus enim omnino peccare non potest, sicut negare se ipsum non potest; homo autem potest peccare et deum negare, sed si nolit, non facit —si ergo istis membris dei uestri uelut animae humanae ac rationali esset, ut dixi, peccandi uel non peccandi liberum uoluntatis arbitrium, recte fortasse pro grauibus criminibus illo globi subplicio plecterentur. nunc autem libertatem uoluntatis illas particulas habuisse dicere non potestis, quam totus deus ipse non habuit, quia si eas non mitteret in peccatum, totus a tenebrarum gente peruasus peccare cogeretur: quod si cogi non posset, peccauit, cum eas eo misit, ubi cogi possent. et ideo magis ipse illo uelut parricidali culleo dignus, qui hoc fecit libero imperio, quam illae, quae obtemperando illuc ierunt, ubi recte uiuendi arbitrium liberum perdiderunt.