Latin
22.22.52 to 22.22.66
Augustine, Contra Faustum 22.22.52-66
Unproofread scanNot analysed yet
si autem ualuerunt nec uoluerunt, quid adhuc tam fabulose inducitis naturam mali, cum a propria uoluntate sit origo peccati? hoc enim certe sua culpa, non ui aliena fecerunt, quod, cum possent malo resistere, noluerunt. quod enim si facerent, bene facerent, si autem non facerent, grauiter inmaniterque peccarent ,si potuerunt et non fecerunt. utique noluerunt. si ergo noluerunt, uoluntatis crimen est, non necessitatis. a uoluntate igitur initium peccati; unde autem initium peccati, inde initium mali uel faciendi contra iustum praeceptum uel patiendi secundum iustum iudicium. proinde nulla causa est, cur quaerentes, unde sit malum, inrueritis in huius erroris tam magnum malum, ut naturam tot bonis abundantem naturam mali diceretis et in natura summi boni ante commixtionem naturae mali horrendum necessitatis malum poneretis. et huius enim erroris uestri causa superbia est, quam non habebitis, si nolitis . sed uos dum uultis illud, s quo inruistis, quoquo modo defendere, aufertis originem peccati a uoluntatis arbitrio et ponitis in uana et falsa fabula naturam mali. ac per hoc restat, ut dicatis etiam illas animas in horribili globo aeterna conligatione damnandas non uoluntate, sed necessitate inimicas lumini sancto extitisse talemque deum uestrum iudicem constituatis, apud quem nihil prodesse possitis eis, quarum causam demonstrata necessitate defenditis, et talem regem, a quo fratribus uestris, filiis et membris illius, quorum inimicitias aduersus uos et ipsum non uoluntate, sed necessitate extitisse perhibetis, nec indulgentiam inpetrare ualeatis. o inmanissimam crudelitatem! nisi quod conuertitis uos ad ipsius defensionem, ut eum quoque ista quod necessitate faciat excusetis. si ergo possetis inuenire alterum iudicem, qui liber uinculo necessitatis moderator existeret aequitatis, istum certe in illo globo non forinsecus figeret, sed cum ipso terribili hoste intus includeret. cur enim non iuste prior sit ad poenam damnationis, qui prior est ad crimen necessitatis ?