Latin
Book 22
Augustine, Contra Faustum 22.25
Unproofread scanNot analysed yet
Sic autem isti in quibusdam factis, a quorum altitudine longe sunt, reprehendunt tamquam libidinem prophetarum, sicut nonnulli etiam sacrilegi paganorum reprehendunt tamquam stultitiam uel potius tamquam dementiam Christi, quia tempore anni non congruo poma quaesiuit in arbore, aut puerilis cuiusdam fatuitatis adfectum, quod inclinato capite digito scribebat in terra et, cum hominibus interrogantibus respondisset, rursus hoc facere coepit. nihil enim sapiunt nec intellegunt in magnis animis quasdam uirtutes uitiis paruorum animorum esse simillimas nonnulla specie, sed nulla aequitatis conparatione. similes autem sunt, qui in magnis ista reprehendunt, pueris inperitis in schola, qui cum pro magno didicerint nomini numeri singularis uerbum numeri singularis esse reddendum, reprehendunt latinae linguae doctissimum auctorem, quia dixit: pars in frusta secant. debuit enim, inquiunt, dicere: secat. et quia norunt religionem dici, culpant eum, quia geminata 1 littera dixit: relligione patrum. unde non absurde fortasse dicatur in genere suo, quantum distant schemata et metaplasmi doctorum a soloecismis et barbarismis inperitorum, tantum distare figurata facta prophetarum a libidinosis peccatis iniquorum . ac per hoc sicut puer in barbarismo reprehensus si de Uergili metaplasmo se uellet defendere. ferulis caederetur, ita quisquis cum ancilla suae coniugis uolutatus Abrahae factum, quod de Agar prolem genuerit, in exemplum defensionis adsumpserit, utinam non plane ferulis, sed uel fustibus coercitus emendetur, ne cum ceteris adulteris aeterno subplicio puniatur. minimae quidem illae res, istae autem magnae sunt, nec ad hoc inde ducta similitudo est. ut schema sacramento et soloecismus adulterio coaequetur . uerumtamen proportione sui cuiusque generis quod in illis locutionum quibusdam uirtutibus seu uitiis peritia uel inperitia, hoc in his morum quamuis longe in diuerso genere uirtutibus seu uitiis sapientia uel insipientia ualet.