Latin
Book 22
Augustine, Contra Faustum 22.35
Unproofread scanNot analysed yet
An usque adeo desipimus, ut hic Faustum sequamur, qui ait sororem mentitum quasi genus Sarae alicunde didicerit, cum id sancta scriptura non aperuerit? puto iustum esse. ut in ea re, quam nouerat Abraham, nos autem non nouimus, patriarchae potius credamus loquenti, quod scit, quam Manichaeo criminanti, quod nescit. cum igitur Abraham eo tempore uiueret in rebus humanis, quo quidem iam fratres ex utroque aut ex altero uel altera parente natos necti coniugio non licebat, filios autem fratrum aliosque longinquiore gradu generis consanguineos nulla lege, nulla potestate prohibita consuetudo iungebat, quid mirum, si sororem suam, id est ex patris sui sanguine procretam habebat uxorem? nam hoc ipse reddenti sibi eam regi dixit de patre esse sororem, non de matre: ubi certe ut sororem mentiretur ,nullo iam timore cogebatur, quando ille uxorem eius esse didicerat et eam diuinitus territus cum honore reddebat. fratres autem siue sorores generali nomine consanguineos uel consanguineas solere apud ueteres appellari scriptura testatur. nam et Tobias dicit deo, cum oraret, antequam misceretur uxori "et nunc, domine, tu scis, quoniam non luxuriae causa accipio sororem meam," cum esset illa non ex concubitu eiusdem patris nec ex eodem matris utero, sed ex eadem stirpe cognationis exorta; et Loth frater Abrahae dicitur, cum patruus eius esset Abraham: ex qua uocabuli consuetudine etiam fratres domini uocantur in euangelio, non utique quos Maria uirgo pepererat, sed ex eius consanguinitate omnes propinqui.