# Contra Faustum 22.36

Augustine, Contra Faustum, Book 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.36

Dicet aliquis: "cur non potius ita de deo suo praesumpsit Abraham, ut fateri non timeret uxorem ? neque enim deus ab illo mortem non poterat repellere. quam timebat, eumque cum coniuge sua ab omni pernicie in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor eius, quamuis esset pulcherrima, adpeteretur ab aliquo nec propter illam ipse necaretur." poterat sane hoc efficere deus; quis ita sit demens, ut hoc neget? sed si interrogatus Abraham illam feminam indicasset uxorem, duas res tuendas committeret deo, et suam uitam et coniugis pudicitiam. pertinet autem ad sanam doctrinam: quando habet, quod faciat homo, non temptare dominum deum suum. neque enim et ipse saluator non poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait: si uos persecuti fuerint in una ciuitate. fugite in aliam. cuius rei prior exemplum praebuit. nam cum potestatem haberet ponendi animam suam nec eam poneret, nisi cum uellet, in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit. et ad diem festum non euidenter, sed latenter ascendit, cum alias palam loqueretur Iudaeis irascentibus et inimicissimo animo audientibus nec tamen ualentibus in eum mittere manus, quia nondum uenerat hora eius: non cuius horae necessitate cogeretur mori, sed cuius horae oportunitate dignaretur occidi. qui ergo palam docendo et arguendo et tamen inimicorum rabiem ualere in se aliquid non sinendo dei demonstrabat potestatem, idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne deum temptare audeat. quando habet, quod faciat, ut quod cauere oportet euadat. neque enim et apostolus Paulus desperauerat adiutorium protectionemque diuinam fidemque perdiderat, quando per murum in sporta submissus est, ut inimicorum manus effugeret. non ergo in deum non credendo sic fugit, sed deum temptando sic fugere noluisset, cum sic fugere potuisset. proinde cum inter ignotos propter excellentissimam pulchritudinem Sarae et eius pudicitia et mariti uita esset in dubio nec utrumque tueri posset Abraham, uerumtamen unum horum posset. id est uitam, ne deum suum temptaret, fecit quod potuit; quod autem non potuit, illi commisit. qui ergo se hominem occultare non ualuit, maritum se occultauit, ne occideretur; uxorem deo credidit, ne pollueretur.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
