Latin
Book 22
Augustine, Contra Faustum 22.40
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ergo ecclesia cuius uxor sit occultatur alienigenis, cuius autem soror, -non tacetur, haec interim causa facile occurrit, quia occultum et difficile ad intellegendum est, quomodo anima humana uerbo dei copuletur siue misceatur siue quid melius et aptius dici potest, cum sit illud deus, ista creatura. secundum hoc enim sponsus et sponsa uel uir et uxor Christus et ecclesia dicuntur. qua uero cognatione sint fratres Christus et omnes sancti gratia diuina, non consanguinitate terrena, hoc est de patre, non de matre, et effabilius dicitur et capacius auditur. nam et inter se omnes sancti per eandem gratiam fratres sunt; sponsus autem ceterorum societati nullus illorum est. proinde Christum quamuis excellentissimae iustitiae atque sapientiae, tamen hominem multo facilius et procliuius alienigenae crediderunt, non quidem falso, quod homo esset, sed quomodo etiam deus esset, ignorauerunt. hinc et Hieremias: et homo, inquit, est, et qui agnoscit eum? et homo est. quia proditur, quod frater est. et quis agnoscit eum? quia occultatur, quod sponsus est. haec de patre Abraham aduersum inpudentissimam et inperitissimam et calumniosissimam Fausti uocem satis dicta sunt.