Latin
22.52.20 to 22.52.29
Augustine, Contra Faustum 22.52.20-29
Unproofread scanNot analysed yet
quam plerique se adepturos et percepturos putant statim, ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur, id est: honora patrem et matrem. non moechaberis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi. non concupisces rem proximi. quibus quantum potuerit obseruatis posteaquam homini pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae per temptationes uarias quasi per huius saeculi noctes tolerantia laboris adhaeserit —uelut pro Rachel Lia inopinata coniuncta sit —et hanc sustinet. ut ad illam perueniat, si perseueranter amat, acceptis aliis septem praeceptis —ac si dicatur ei: serui alios septem annos pro Rachel -ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens sitiensque iustitiam, misericors, mundi cordis, pacificus. uellet enim homo, si fieri posset. sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias peruenire; sed hoc non potest in terra morientium. hoc enim uidetur significare, quod dictum est ad Iacob: non est moris in loco nostro, ut minor nubat prius quam maior, quia non absurde maior appellatur, quae tempore prior est. prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi, quae iusta sunt, quam uoluptas intellegendi, quae uera sunt.