Latin
Book 22
Augustine, Contra Faustum 22.58
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde ut eam iuste conparet, inpertit Rachel uirum sorori suae illa nocte, ut scilicet qui uirtute laboriosa regimini populorum adcommodati sunt, etiamsi scientiae uacare delegerant, suscipiant experientiam temptationum curarumque sarcinam pro utilitate communi, ne ipsa doctrina sapientiae, cui uacare statuerunt, blasphemetur neque adipiscatur ab inperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. sed plane ut hanc curam suscipiant, ui coguntur. satis et hoc significatum est, quod cum ueniret de agro Iacob, occurrit ei Lia eumque detinens ait: ad me intrabis: conduxi enim te pro mandr-agoris filii mei, tamquam diceret: doctrinae. quam diligis, uis conferri bonam opinionem? noli defugere officiosum laborem. haec in ecclesia geri, quisquis aduerterit. cernit. experimur in exemplis, quod intellegamus in libris. quis non uideat hoc geri toto orbe terrarum, uenire omnes ex operibus saeculi et ire in otium cognoscendae et contemplandae ueritatis tamquam in amplexum Rachel; et excipi de trauerso ecclesiastica necessitate atque ordinari in laborem tamquam Lia dicente: ad me intrabis? quibus caste mysterium dei dispensantibus, ut in nocte huius saeculi filios generent fidei, laudatur a populis etiam illa uita. cuius amore conuersi spem saeculi reliquerunt, et ex cuius professione ad misericordiam regendae plebis adsumpti sunt. id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio, quo se conuerterant, quia tales rectores populis dedit, latius et clarius glorificetur, tamquam Iacob non recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suaueolentibus et clare nitentibus potiatur: quae aliquando et ipsa praestante misericordia dei per se ipsam parit, uix tandem quidem, quia perrarum est, ut "in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum" et quicquid de hac re pie sapienterque dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter uel ex parte capiatur.